

Canticum Canticorum*
Caput 4: Versus 14
Fistula et cinnamomum.Fistula quae etcasia,arbor aromatica, sed parva: est autem robusti corticis et purpurei, quae ad curandas viscerum molestias valet, quae pro sui brevitate a quibusdam inter herbas odoriferas reputatur, quae humiles spiritu significat, quae Dominicae passionis memores, ad patiendum pro Domino sunt parati.Cinnamomumest brevis arbor, sed odorifera et dulcis, cinerei coloris ad medicinae usum fistulae duplo praestans. Et significat illos qui se infirmos reputant, quorum humilitas apud Deum dulcedinem habet et laudem. Et bene post fistulam purpuream ponitur cinnamomum cinerei coloris; quia per recordationem Dominicae passionis oritur nobis despectus nostrae virtutis. Fistula et cinnamomum in horto cum lignis Libani prodeunt: quia in Ecclesia, qui humiles et patientes sunt, cum illis, qui Ecclesiam praedicando vel virtutes faciendo muniunt, palmam retributionis exspectant.Cum universis lignis.Sicut fistula et cinnamomum, humiles sanctorum cogitationes: sic et ligna Libani, quae alta et robusta sunt, demonstrant sublimes sanctorum actiones et orationes. Myrrha imputribile reddit corpus, et significat illos qui amaritudine et patientia corpus suum reddunt securum a motibus carnalibus et ab omni adversa parte. Aloe non tantam vim habet, quantam myrrha, sed tamen valet contra putredinem.Primis.Id est, cum charismatibus virtutum excellentioribus. Et pulchra conjunctio herbarum et arborum cum unguentis: quia dum carnem a lascivia refrenamus, consequens est ut majora dona spiritus suscipiamus. In horto Domini concluso, inter alia nascitur.